JACTI vel JACTONES

JACTI vel JACTONES
JACTI vel JACTONES
Gallis sunt calculi, quibus in putandis rationibus utuntur, iettons, voce e Tabulae ludo mutuatâ. Nempe cum iactus proprie vocari debuislet teslera, quod iaceretur. Ovid. de Arte Am. l. 2. v. 204.
Tu male iactato, tu male iacta dato.
Uti enim calculi dari, sic tesserae iaci dicebantur, hincque Graeci βόλους, non tantum testerarum iactus sed etiam tesleras ipsas nuncuparunt: vice versâ datos vel dados vocant Galli tesseras, iactus vero calculos. Vide Salmas. ab Vopisc. in Proc. ubi de iactus teslerarum complura. Apud Suet. de Claris Rhet. bolus Graecâ voce retentâ iactus dicitur, de psicium captura, uno retis iactu factâ; ex βάλλω, iacio: Aestivo tempore adolescentes urbani cum Ostiam venissent, litus ingressi piscatores trahentes rete adiêrunt: et pepigerunt, bolum quanti emerent. Ubi bolum emere, est Graece βόλον πρίαςθαι, Lat. iactum emere. Vide Casaub. Animadvers. ad l. etc. Apud Cencium Camerar. in Cerim. Rom. Iactus, non semel ὑπατεία dicitur seu missile, ut annotat Baron. A. C. 1191. Falconariae Artis Magistris iacti, laquei sunt de corio facti, qui pedibus ffalconum imponi solent, ut cum eis retineantur, et iactentur ad praedandum, uti habet Frid. II. Imp. de Arte Ven. l. 2. c. 38. apud C. du Fresne in Gloss. Nec vero iacti solum, sed et Iacula, vett. Latinis teslerae appellabantur, a iaciendo, Isid. sicut Graecis βόλοι. et βόλια, unde παίζειν εἰς τὰ βόλια, in vet. Inscr. Tabulae lusoriae: Item βολίδες, Epigr. Gr. εἰς τάβλαν.
Μήτε δὲ νική???ας μεγαλίζεο, μητ᾿ ἀπολειφθεὶς,
ἄχνυσο, τὴν ὀλίγην μεμφόμενος βολίδα.
Neque autem, si viceris, gloriare, neque si frustratus fueris,
Contristare, exilem incusans tesseram:
apud Salmas. ubi supra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”